Liber Genesis*

Caput 10: Versus 1

Hae sunt generationes,etc. Benedictus duobus filiis Noe, et medio maledicto, generationes eorum texuntur, ex quibus septuaginta duae generationes sunt ortae: quindecim de Japheth, triginta de Cham, viginti septem de Sem. Ad quas misit Dominus septuaginta duos discipulos.SemALC.Sem, ut aestimant, Asiam; Cham Africam, Japheth Europam sortitus est.Japheth.Minoris filii, de quo nati sunt septem filii, qui tenuerunt septentrionalem regionem a Tauro et Amano, montibus Ciliciae et Syriae, usque ad fluvium Tanaim, in Europa vero usque ad Gadira. Nomina vero locis et gentibus relinquentes, ex quibus plurima mutata, caetera permanent.
(* Traductions européennes)